Mosaico decorativo

Trouvé 8660 Résultats pour: Dom

  • Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris (Liber Exodus 14, 30)

  • et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius. (Liber Exodus 14, 31)

  • Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! (Liber Exodus 15, 1)

  • Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum! (Liber Exodus 15, 2)

  • Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius! (Liber Exodus 15, 3)

  • Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum. (Liber Exodus 15, 6)

  • Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? (Liber Exodus 15, 11)

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)

  • Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)

  • Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. (Liber Exodus 15, 17)

  • Dominus regnabit in aeternum et ultra!”. (Liber Exodus 15, 18)

  • Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina