Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. (Liber II Samuelis 6, 10)
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. (Liber II Samuelis 6, 11)
Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)
Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, (Liber II Samuelis 6, 13)
et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)
Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. (Liber II Samuelis 6, 15)
Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)
Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)
Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)
Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: “Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris!”. (Liber II Samuelis 6, 20)
Dixitque David ad Michol: “Ante Dominum salto. Benedictus Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitueret me ducem super populum Domini, super Israel! (Liber II Samuelis 6, 21)