Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et ait Samuel: “Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? (Liber I Samuelis 28, 16)
Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, (Liber I Samuelis 28, 17)
quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)
Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 28, 19)
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. (Liber I Samuelis 28, 24)
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum? (Liber I Samuelis 29, 4)
Vocavit ergo Achis David et ait ei: “Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places. (Liber I Samuelis 29, 6)
Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29, 8)
Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite”. (Liber I Samuelis 29, 10)
Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)
Et consuluit David Dominum dicens: “Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non?”. Dixitque ei: “Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam”. (Liber I Samuelis 30, 8)
Dixit itaque ei David: “Cuius es tu vel unde?”. Qui ait ei: “Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. (Liber I Samuelis 30, 13)