Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum”. (Liber I Samuelis 13, 12)
Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus”. (Liber I Samuelis 13, 14)
Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 3)
Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: “Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis”. (Liber I Samuelis 14, 6)
Si autem dixerint: “Ascendite ad nos”, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum”. (Liber I Samuelis 14, 10)
Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel”. (Liber I Samuelis 14, 12)
Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven. (Liber I Samuelis 14, 23)
Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine”. Qui ait: “Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande”. (Liber I Samuelis 14, 33)
Et dixit Saul: “Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. (Liber I Samuelis 14, 34)
Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino. (Liber I Samuelis 14, 35)
Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)