Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui?”. (Liber I Samuelis 9, 20)
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: “Dic puero, ut antecedat nos — et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 9, 27)
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam: (Liber I Samuelis 10, 1)
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium. (Liber I Samuelis 10, 6)
Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. (Liber I Samuelis 10, 7)
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha (Liber I Samuelis 10, 17)
et ait ad filios Israel: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos. (Liber I Samuelis 10, 18)
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)
Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: “Ecce absconditus est inter sarcinas”. (Liber I Samuelis 10, 22)
Et ait Samuel ad omnem populum: “Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo”. Et clamavit cunctus populus et ait: “Vivat rex!”. (Liber I Samuelis 10, 24)
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. (Liber I Samuelis 10, 26)