Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”. (Liber Genesis 29, 27)
Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29, 32)
Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29, 33)
Quarto concepit et peperit filium et ait: “Modo confitebor Domino”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)
et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”. (Liber Genesis 30, 24)
Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30, 30)
Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”. (Liber Genesis 31, 3)
Responderunt ei Rachel et Lia: “Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)
Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?”. (Liber Genesis 31, 30)
ait: “Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim. (Liber Genesis 31, 35)