Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo. (Liber Deuteronomii 18, 12)
Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 18, 13)
Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. (Liber Deuteronomii 18, 14)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, (Liber Deuteronomii 18, 15)
ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. (Liber Deuteronomii 18, 16)
Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; (Liber Deuteronomii 18, 17)
Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”, (Liber Deuteronomii 18, 21)
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)
Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus, (Liber Deuteronomii 19, 1)
tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)