Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino. (Liber Numeri 31, 54)
terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima”. (Liber Numeri 32, 4)
Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? (Liber Numeri 32, 7)
Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. (Liber Numeri 32, 9)
praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". (Liber Numeri 32, 12)
Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. (Liber Numeri 32, 13)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)
Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam; (Liber Numeri 32, 18)
Quibus Moyses ait: “Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam, (Liber Numeri 32, 20)
et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se, (Liber Numeri 32, 21)
et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino. (Liber Numeri 32, 22)
Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32, 23)