Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Dixitque Dominus ad eum: “Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, (Liber Numeri 27, 18)
Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”. (Liber Numeri 27, 21)
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; (Liber Numeri 27, 22)
et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi. (Liber Numeri 27, 23)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 28, 1)
Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; (Liber Numeri 28, 6)
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. (Liber Numeri 28, 7)
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino. (Liber Numeri 28, 8)
In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos (Liber Numeri 28, 11)
et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. (Liber Numeri 28, 13)
Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis. (Liber Numeri 28, 15)
Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)