Mosaico decorativo

Trouvé 8660 Résultats pour: Dom

  • Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. (Liber Numeri 21, 6)

  • Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes”. Oravitque Moyses pro populo. (Liber Numeri 21, 7)

  • Et locutus est Dominus ad eum: “Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet”. (Liber Numeri 21, 8)

  • Unde dicitur in libro bellorum Domini: “Vaheb in Supha et torrentes Arnon. (Liber Numeri 21, 14)

  • Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “Congrega populum, et dabo ei aquam”. (Liber Numeri 21, 16)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)

  • ille respondit: “Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus”. Manentibus illis apud Balaam, (Liber Numeri 22, 8)

  • Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. (Liber Numeri 22, 13)

  • Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)

  • Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus”. (Liber Numeri 22, 19)

  • Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)

  • Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere, (Liber Numeri 22, 23)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina