Trouvé 314 Résultats pour: Dii
Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; (Liber Genesis 24, 22)
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. (Liber Exodus 12, 12)
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)
Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? (Liber Exodus 15, 11)
Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)
Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. (Liber Exodus 22, 19)
Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. (Liber Exodus 23, 32)
Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. (Liber Exodus 23, 33)
Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!”. (Liber Exodus 32, 4)