Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Et ecce nunc attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 26, 10)
loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui, (Liber Deuteronomii 26, 13)
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi. (Liber Deuteronomii 26, 14)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est”. (Liber Deuteronomii 26, 19)
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, (Liber Deuteronomii 28, 1)
venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris. (Liber Deuteronomii 28, 2)
Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. (Liber Deuteronomii 28, 9)
Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)
Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)
Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te: (Liber Deuteronomii 28, 15)
Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)