Mosaico decorativo

Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini

  • Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)

  • In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)

  • Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio tui, (Prophetia Zachariae 14, 1)

  • et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux. (Prophetia Zachariae 14, 7)

  • In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui. (Prophetia Zachariae 14, 13)

  • In die illa erit super tintinnabula equorum; “Sanctum Domino”; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. (Prophetia Zachariae 14, 20)

  • Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo”. (Prophetia Zachariae 14, 21)

  • Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae. (Prophetia Malachiae 1, 1)

  • Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”. (Prophetia Malachiae 1, 7)

  • Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”. (Prophetia Malachiae 1, 12)

  • Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina