Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem: (Liber Ieremiae 27, 21)
Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: (Liber Ieremiae 28, 1)
Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. (Liber Ieremiae 28, 3)
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, (Liber Ieremiae 28, 5)
et ait Ieremias propheta: “Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. (Liber Ieremiae 28, 6)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens: (Liber Ieremiae 28, 12)
Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. (Liber Ieremiae 29, 20)
“Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula. (Liber Ieremiae 29, 26)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 29, 30)
ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam”. (Liber Ieremiae 30, 3)
Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. (Liber Ieremiae 30, 7)
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. (Liber Ieremiae 30, 23)