Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium, (Liber Ieremiae 9, 24)
ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)
Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”. (Liber Ieremiae 11, 21)
Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. (Liber Ieremiae 12, 12)
Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. (Liber Ieremiae 12, 13)
Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos. (Liber Ieremiae 13, 2)
Et factus est sermo Domini ad me secundo dicens: (Liber Ieremiae 13, 3)
Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi”. (Liber Ieremiae 13, 6)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Liber Ieremiae 13, 8)
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sic citate. (Liber Ieremiae 14, 1)