Trouvé 2358 Résultats pour: Dies Domini
Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis: (Liber Isaiae 23, 15)
Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. (Liber Isaiae 24, 14)
Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. (Liber Isaiae 24, 15)
et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)
Quia requiescet manus Domini in monte isto”. Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio; (Liber Isaiae 25, 10)
Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. (Liber Isaiae 26, 10)
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)
Et erit eis verbum Domini: “Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi”, ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur. (Liber Isaiae 28, 13)
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. (Liber Isaiae 28, 14)
Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; (Liber Isaiae 30, 9)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel. (Liber Isaiae 30, 29)