Trouvé 544 Résultats pour: Diebus
In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur. (Liber II Regum 15, 29)
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. (Liber II Regum 15, 37)
Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)
Numquid non audisti, ab initio quid fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi; eruntque in eradicationem, in acervos ruinarum civitates munitae. (Liber II Regum 19, 25)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)
Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 20, 6)
Dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonus sermo Domini, quem locutus es”. Et ait: “Nonne erit pax et securitas in diebus meis?”. (Liber II Regum 20, 19)
Nec enim factum est Pascha tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnibus diebus regum Israel et regum Iudae, (Liber II Regum 23, 22)
In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum. (Liber II Regum 23, 29)
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. (Liber II Regum 24, 1)
et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere; et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae. (Liber II Regum 25, 29)
Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae. (Liber II Regum 25, 30)