Trouvé 972 Résultats pour: Dicit
Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Lucam 24, 36)
Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 36)
Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)
Dicit eis: “Venite et videbitis”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “Invenimus Messiam” — quod est interpretatum Christus C; (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “Sequere me”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 43)
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “Ecce vere Israelita, in quo dolus non est”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti?”. Respondit Iesus et dixit ei: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)