Mosaico decorativo

Trouvé 873 Résultats pour: Dicens

  • “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui, quod locutus est ore suo David patri meo, opere complevit dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)

  • Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: “Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me”. (Liber II Paralipomenon 6, 16)

  • stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel. (Liber II Paralipomenon 7, 18)

  • iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: “Quid datis consilii, ut respondeam populo?”. (Liber II Paralipomenon 10, 6)

  • Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio”. (Liber II Paralipomenon 10, 12)

  • Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: (Liber II Paralipomenon 11, 2)

  • Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: “Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 7)

  • Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • Praecepit autem rex Israel dicens: “Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis (Liber II Paralipomenon 18, 25)

  • Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)

  • Praecepitque eis dicens: “Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. (Liber II Paralipomenon 19, 9)

  • Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: “Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua”. Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina