Trouvé 873 Résultats pour: Dicens
Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)
Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2, 30)
In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. (Liber I Regum 3, 5)
Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: (Liber I Regum 5, 16)
Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)
Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. (Liber I Regum 5, 22)
Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: (Liber I Regum 6, 11)
Et ait: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus suis perfecit dicens: (Liber I Regum 8, 15)
Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”. (Liber I Regum 8, 25)
Stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna dicens: (Liber I Regum 8, 55)
ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. (Liber I Regum 9, 5)