Trouvé 873 Résultats pour: Dicens
Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem”. (Liber I Samuelis 28, 10)
Et consuluit David Dominum dicens: “Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non?”. Dixitque ei: “Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam”. (Liber I Samuelis 30, 8)
Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “Accipite benedictionem de praeda hostium Domini”; (Liber I Samuelis 30, 26)
Et ait ad eum David: “Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini””. (Liber II Samuelis 1, 16)
Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?”. Et ait Dominus ad eum: “Ascende”. Dixitque David: “Quo ascendam?”. Et respondit ei: “In Hebron”. (Liber II Samuelis 2, 1)
Qui ait: “Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me”. (Liber II Samuelis 3, 13)
Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim”. (Liber II Samuelis 3, 14)
Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: “Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos; (Liber II Samuelis 3, 17)
nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius””. (Liber II Samuelis 3, 18)
Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam”. (Liber II Samuelis 3, 35)
Et consuluit David Dominum dicens: “Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea?”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua”. (Liber II Samuelis 5, 19)
Et extimuit David Dominum in die illa dicens: “Quomodo ingredietur ad me arca Domini?”. (Liber II Samuelis 6, 9)