Trouvé 1942 Résultats pour: Deus creaturae
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”; (Epistula ad Hebraeos 9, 20)
Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam”. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)