Mosaico decorativo

Trouvé 4010 Résultats pour: Deus Israel

  • Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri (Actus Apostolorum 10, 40)

  • Respondit autem vox secundo de caelo: “Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris”. (Actus Apostolorum 11, 9)

  • Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. (Actus Apostolorum 11, 17)

  • His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. (Actus Apostolorum 11, 18)

  • Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)

  • Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. (Actus Apostolorum 13, 21)

  • Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)

  • Deus vero suscitavit eum a mortuis; (Actus Apostolorum 13, 30)

  • quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. (Actus Apostolorum 13, 33)

  • quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 37)

  • Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina