Trouvé 4010 Résultats pour: Deus Israel
Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)
Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. (Liber Baruch 4, 4)
Confide, popule meus, memoria Israel: (Liber Baruch 4, 5)
Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. (Liber Baruch 4, 23)
Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. (Liber Baruch 5, 3)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)
Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. (Liber Baruch 5, 8)
Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)
et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)
Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 2, 4)