Trouvé 1997 Résultats pour: Deus Fortis
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. (Prophetia Ioel 1, 6)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. (Prophetia Ioel 2, 5)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”? (Prophetia Ioel 2, 17)
Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”. (Prophetia Ioel 2, 27)
Concidite vomeres vestros in gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: “Fortis ego sum”. (Prophetia Ioel 4, 10)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 1, 8)
deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; (Prophetia Amos 2, 14)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? (Prophetia Amos 3, 8)