Mosaico decorativo

Trouvé 1939 Résultats pour: Deus Azaria

  • Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)

  • Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)

  • Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: “Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius”. (Liber Isaiae 56, 8)

  • Non est pax impiis, dicit Deus meus. (Liber Isaiae 57, 21)

  • Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem, ita ducent te filii tui; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudebit super te Deus tuus. (Liber Isaiae 62, 5)

  • Propter hoc haec dicit Dominus Deus: “Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; (Liber Isaiae 65, 13)

  • Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: “Interficiat te Dominus Deus”; et servos suos vocabit nomine alio. (Liber Isaiae 65, 15)

  • “Numquid aperiam uterum et parere non faciam?”, dicit Dominus. “Aut ego, qui parere facio, uterum claudam?”, ait Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina