Trouvé 1958 Résultats pour: Deus Adam
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te; (Liber Ecclesiasticus 1, 39)
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios. (Liber Ecclesiasticus 3, 3)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 14)
Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto, et eos, qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)
Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
et ne dixeris: “Quis praevalebit in me?” aut “Quis me subiciet propter facta mea?”. Deus enim vindicans vindicabit. (Liber Ecclesiasticus 5, 3)