Trouvé 97 Résultats pour: Descendit
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)
Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; (Evangelium secundum Lucam 4, 31)
Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. (Evangelium secundum Lucam 8, 23)
Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
Et festinans descendit et excepit illum gaudens. (Evangelium secundum Lucam 19, 6)
Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)