Trouvé 1036 Résultats pour: Deo
Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur. (Liber Ecclesiasticus 31, 15)
Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; (Liber Ecclesiasticus 35, 10)
A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 2)
Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus paenitentiam. (Liber Ecclesiasticus 44, 16)
Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum (Liber Ecclesiasticus 44, 22)
dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in benedictione est. (Liber Ecclesiasticus 45, 1)
Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum et adipes et incendere bonum odorem et memoriale et placare pro populo suo. (Liber Ecclesiasticus 45, 20)
et stetit in ruptura pro gente, in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro lsrael. (Liber Ecclesiasticus 45, 29)
Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)
Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. (Liber Ecclesiasticus 46, 10)
Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata. (Liber Ecclesiasticus 48, 18)
Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)