Trouvé 1036 Résultats pour: Deo
At ille dixit eis: “Praecipitate eam deorsum!”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam. (Liber II Regum 9, 33)
Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis, (Liber II Regum 17, 35)
Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)
Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos, (Liber II Regum 17, 38)
In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt. (Liber II Regum 18, 5)
Quod si dixeritis mihi: “In Domino Deo nostro habemus fiduciam”, nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: “Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?”. (Liber II Regum 18, 22)
et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. (Liber II Regum 19, 18)
Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; (Liber II Regum 19, 30)
et ait: “Quis est titulus ille, quem video?”. Responderuntque ei cives illius urbis: “Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel”. (Liber II Regum 23, 17)
Et praecepit omni populo dicens: “Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius”. (Liber II Regum 23, 21)
Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)