Trouvé 1501 Résultats pour: Dei
Audiens autem Iesus dixit: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
deinde post hoc dicit discipulis: “Eamus in Iudaeam iterum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 7)
Ait illi: “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 52)
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 43)
Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 5)
Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)
quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)