Trouvé 1501 Résultats pour: Dei
in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt. (Prophetia Ezechielis 28, 13)
Cum cherub extento et protegente te posui te, in monte sancto Dei fuisti, in medio lapidum ignitorum ambulasti, (Prophetia Ezechielis 28, 14)
In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum. (Prophetia Ezechielis 28, 16)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius (Prophetia Ezechielis 30, 22)
Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, (Prophetia Ezechielis 31, 8)
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna Eden, quae erant in paradiso Dei. (Prophetia Ezechielis 31, 9)
in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam; violentissimae gentium omnium hae et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur omnis pompa eius. (Prophetia Ezechielis 32, 12)
propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum; (Prophetia Ezechielis 36, 4)
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam. (Prophetia Ezechielis 39, 3)
et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, (Prophetia Ezechielis 39, 22)
In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum. (Prophetia Ezechielis 40, 2)
et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. (Prophetia Ezechielis 43, 2)