Trouvé 1501 Résultats pour: Dei
exsecratio autem peccatori cultura Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 32)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)
Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
In multitudine presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)
Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)
In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)
Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum. (Liber Ecclesiasticus 10, 25)
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)