Trouvé 1501 Résultats pour: Dei
Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. (Liber Psalmorum 140, 11)
Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. (Liber Psalmorum 141, 6)
Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, (Liber Psalmorum 149, 6)
et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes (Liber I Maccabaeorum 1, 45)
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni. (Liber I Maccabaeorum 2, 54)
Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris”. (Liber I Maccabaeorum 3, 43)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis”. (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)
et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem. (Liber II Maccabaeorum 3, 28)