Trouvé 386 Résultats pour: Dedit
Dixit autem David: “Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; (Liber I Samuelis 30, 23)
Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: “Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius”. (Liber II Samuelis 4, 8)
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es”. (Liber II Samuelis 16, 8)
Et dixit Chusai ad Absalom: “Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice”. (Liber II Samuelis 17, 7)
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; (Liber II Samuelis 17, 15)
Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel”. (Liber II Samuelis 17, 21)
et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)
Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam. (Liber II Samuelis 22, 14)
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)
Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””. (Liber I Regum 1, 48)
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. (Liber I Regum 5, 9)
Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)