Mosaico decorativo

Trouvé 956 Résultats pour: David Scriptor Fetus

  • Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum; (Liber II Samuelis 8, 5)

  • et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 6)

  • Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; (Liber II Samuelis 8, 7)

  • et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)

  • Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer (Liber II Samuelis 8, 9)

  • et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, (Liber II Samuelis 8, 10)

  • quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: (Liber II Samuelis 8, 11)

  • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. (Liber II Samuelis 8, 13)

  • Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 14)

  • Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)

  • Et dixit David: “Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan?”. (Liber II Samuelis 9, 1)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina