Trouvé 3356 Résultats pour: Cor
Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego; quomodo potero delere eas?”, (Liber Deuteronomii 7, 17)
noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis, (Liber Deuteronomii 7, 18)
Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)
Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, (Liber Deuteronomii 8, 5)
elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)
ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”; (Liber Deuteronomii 8, 17)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)
Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis: (Liber Deuteronomii 8, 19)
Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. (Liber Deuteronomii 9, 4)
Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)
Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus. (Liber Deuteronomii 9, 25)