Trouvé 3356 Résultats pour: Cor
Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
"Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; (Evangelium secundum Matthaeum 15, 8)
Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)