Trouvé 3356 Résultats pour: Cor
Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis. (Prophetia Michaeae 7, 20)
Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 3)
Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum. (Prophetia Nahum 2, 6)
Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua. (Prophetia Nahum 2, 8)
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes. (Prophetia Nahum 2, 11)
et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora. (Prophetia Nahum 3, 3)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur. (Prophetia Habacuc 1, 3)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. (Prophetia Habacuc 1, 12)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia? (Prophetia Habacuc 1, 17)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)
Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. (Prophetia Sophoniae 1, 12)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)