Trouvé 3356 Résultats pour: Cor
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo. (Liber Baruch 3, 7)
Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum? (Liber Baruch 3, 10)
Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. (Liber Baruch 4, 18)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)
Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. (Liber Baruch 4, 22)
Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. (Liber Baruch 5, 1)
Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)
Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine”. (Liber Baruch 6, 5)
coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos (Liber Baruch 6, 9)
Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae. (Liber Baruch 6, 21)
Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui. (Liber Baruch 6, 31)