Trouvé 807 Résultats pour: Contra
Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod dicebatur: “Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius”. (Liber Iudicum 6, 32)
Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)
Dixitque Dominus ad Gedeon: “Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. (Liber Iudicum 7, 2)
Dixeruntque ad eum viri Ephraim: “Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian?”, iurgantes fortiter et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)
In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis?”. Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit; (Liber Iudicum 9, 18)
Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum, (Liber Iudicum 9, 23)
Cui dixit Zebul: “Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum”. (Liber Iudicum 9, 38)
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. (Liber Iudicum 9, 39)
Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)
Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)
in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)