Trouvé 69 Résultats pour: Carne
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, (Epistula ad Colossenses 2, 1)
Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: (Epistula I Petri 3, 18)
Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato; (Epistula I Petri 4, 1)
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)
In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. (Epistula I Ioannis 4, 2)
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)