Mosaico decorativo

Trouvé 495 Résultats pour: Bene-esse

  • Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)

  • Ait autem ad illos Iesus: “Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 9)

  • Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)

  • Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; (Evangelium secundum Lucam 6, 27)

  • Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)

  • Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)

  • similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 18)

  • Dixit autem illis: “Vos autem quem me esse dicitis?”. Respondens Petrus dixit: “Christum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 20)

  • Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)

  • et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina