Trouvé 495 Résultats pour: Bene Esse
Cessa prior disciplinae causa et noli nimius esse, ne forte offendas. (Liber Ecclesiasticus 31, 20)
Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. (Liber Ecclesiasticus 37, 32)
credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris. (Liber Ecclesiasticus 50, 26)
Dicite iusto: “Bene!”, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)
Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; (Liber Isaiae 7, 8)
Et dixit: “Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Oraculum Damasci. “Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. (Liber Isaiae 17, 1)
“Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit”. (Liber Isaiae 23, 16)
Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)
Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”. (Liber Ieremiae 1, 12)
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)
Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et insuper in malum docuisti vias tuas, (Liber Ieremiae 2, 33)