Trouvé 1158 Résultats pour: Bellum Contra Moab Castra
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel. (Liber I Maccabaeorum 3, 10)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. (Liber I Maccabaeorum 3, 27)
Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum. (Liber I Maccabaeorum 3, 57)
Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte, (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces. (Liber I Maccabaeorum 4, 2)
Et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit; et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: “Fugiunt hi a nobis”. (Liber I Maccabaeorum 4, 5)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 4, 7)
et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum. (Liber I Maccabaeorum 4, 14)