Trouvé 1158 Résultats pour: Bellum Contra Moab Castra
Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)
Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant”. (Liber Numeri 17, 20)
Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius; (Liber Numeri 19, 3)
et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus, (Liber Numeri 19, 4)
Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 7)
Colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis. (Liber Numeri 19, 9)
Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. (Liber Numeri 20, 13)
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, (Liber Numeri 20, 22)
Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. (Liber Numeri 21, 1)
Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)
Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes”. Oravitque Moyses pro populo. (Liber Numeri 21, 7)
unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. (Liber Numeri 21, 11)