Trouvé 863 Résultats pour: Bello Contra Sanctos
Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum. (Liber Iob 19, 11)
Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?”, (Liber Iob 19, 28)
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? (Liber Iob 21, 4)
Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. (Liber Iob 21, 27)
De medio eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures; (Liber Iob 30, 5)
Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae. (Liber Iob 30, 12)
Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea. (Liber Iob 30, 15)
quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! (Liber Iob 31, 23)
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)
Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)
Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. (Liber Iob 36, 33)