Trouvé 39 Résultats pour: Beati

  • Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! (Liber I Regum 10, 8)

  • Beati viri tui et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam! (Liber II Paralipomenon 9, 7)

  • Felices, qui diligunt te, et felices, qui gaudebunt in pace tua. Et beati omnes homines, qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, quoniam in te gaudebunt et videbunt omne gaudium tuum in aeternum. (Liber Thobis 13, 14)

  • Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo. (Liber Psalmorum 2, 12)

  • Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te. (Liber Psalmorum 84, 5)

  • Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. (Liber Psalmorum 106, 3)

  • ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. (Liber Psalmorum 119, 1)

  • Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. (Liber Psalmorum 119, 2)

  • Nunc ergo, filii, audite me: beati, qui custodiunt vias meas; (Liber Proverbiorum 8, 32)

  • Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! (Liber Ecclesiasticus 48, 11)

  • Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. (Liber Isaiae 30, 18)

  • Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. (Liber Isaiae 32, 20)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina