Trouvé 605 Résultats pour: Apu
Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; (Liber Isaiae 7, 8)
et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis”. (Liber Isaiae 7, 9)
In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet. (Liber Isaiae 7, 20)
Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una: (Liber Isaiae 9, 13)
longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda; (Liber Isaiae 9, 14)
Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas; (Liber Isaiae 10, 28)
Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. (Liber Isaiae 16, 4)
et non erit Aegypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo. (Liber Isaiae 19, 15)
et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)
hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino? (Liber Isaiae 58, 5)
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)