Trouvé 605 Résultats pour: Apu
Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo. (Liber Proverbiorum 3, 7)
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; (Liber Proverbiorum 6, 1)
Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam. (Liber Proverbiorum 10, 6)
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius. (Liber Proverbiorum 11, 1)
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. (Liber Proverbiorum 11, 26)
Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum. (Liber Proverbiorum 17, 10)
Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. (Liber Proverbiorum 17, 15)